Löydetty 277 Tulokset: adhuc

  • Duxit me sanum et uxorem meam curavit et pecuniam mecum attulit et te curavit! Quantam illi dabo mercedem adhuc?”. (Liber Thobis 12, 3)

  • et ostia Ierusalem cantica laetitiae dicent, et omnes vici eius loquentur: “Alleluia. Benedictus Deus Israel, et benedicti, qui benedicent nomen sanctum, in aeternum et adhuc!””. (Liber Thobis 13, 18)

  • Et anxiati sunt infantes eorum, et mulieres et iuvenes deficiebant a siti et cadebant in plateis civitatis et in transitu portarum, et non erat virtus adhuc in eis. (Liber Iudith 7, 22)

  • Et dixit ad eos Ozias: “Aequo animo estote, fratres, et sustineamus adhuc dies quinque, in quibus convertet Dominus Deus noster misericordiam suam super nos; non enim derelinquet nos in consummationem. (Liber Iudith 7, 30)

  • Et dixit Iudith a longe eis, qui custodiebant in portis: “Aperite, aperite portam! Nobiscum est Deus, Deus noster, ut faciat adhuc virtutem in Israel et potentiam adversus inimicos nostros, sicut et hodie fecit”. (Liber Iudith 13, 11)

  • Et incidit in illos timor et tremor, et non erat homo, qui maneret contra faciem proximi sui adhuc, sed effusi simul fugiebant in omnem viam campi et montanae. (Liber Iudith 15, 2)

  • Montes enim a fundamentis agitabuntur cum aquis, petrae autem a facie tua tamquam cera liquescent. Illis autem, qui timent te, propitius adhuc eris. (Liber Iudith 16, 15)

  • Et non fuit adhuc, qui in timorem mitteret filios Israel in diebus Iudith et post mortem eius diebus multis. (Liber Iudith 16, 25)

  • Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt. (Liber Esther 6, 14)

  • Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: “Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 16)

  • Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 17)

  • Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit et dixit: “Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, (Liber Iob 1, 18)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina