Löydetty 277 Tulokset: adhuc

  • Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? (Epistula ad Hebraeos 7, 11)

  • Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos, (Epistula ad Hebraeos 7, 15)

  • hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum; (Epistula ad Hebraeos 9, 8)

  • Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit. (Epistula ad Hebraeos 10, 37)

  • Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur. (Epistula ad Hebraeos 11, 4)

  • Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus. (Epistula ad Hebraeos 11, 7)

  • Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis, (Epistula ad Hebraeos 11, 32)

  • cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum”. (Epistula ad Hebraeos 12, 26)

  • Hoc autem “adhuc semel” declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia. (Epistula ad Hebraeos 12, 27)

  • Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. (Epistula I Ioannis 2, 9)

  • Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. (Apocalypsis Ioannis 6, 11)

  • Vae unum abiit. Ecce veniunt adhuc duo vae post haec. (Apocalypsis Ioannis 9, 12)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina