Mosaico decorativo

Löydetty 2240 Tulokset: Vir

  • Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? (Actus Apostolorum 7, 42)

  • Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum. (Actus Apostolorum 8, 2)

  • Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam. (Actus Apostolorum 8, 3)

  • Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum; (Actus Apostolorum 8, 9)

  • cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna”. (Actus Apostolorum 8, 10)

  • Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres. (Actus Apostolorum 8, 12)

  • Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur. (Actus Apostolorum 8, 13)

  • Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)

  • et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut, si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem. (Actus Apostolorum 9, 2)

  • Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. (Actus Apostolorum 9, 7)

  • et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum recipiat”. (Actus Apostolorum 9, 12)

  • Respondit autem Ananias: “Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem; (Actus Apostolorum 9, 13)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina