Trouvé 2240 Résultats pour: Vir
Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? (Actus Apostolorum 7, 42)
Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum. (Actus Apostolorum 8, 2)
Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam. (Actus Apostolorum 8, 3)
Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum; (Actus Apostolorum 8, 9)
cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna”. (Actus Apostolorum 8, 10)
Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres. (Actus Apostolorum 8, 12)
Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur. (Actus Apostolorum 8, 13)
Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)
et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut, si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem. (Actus Apostolorum 9, 2)
Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. (Actus Apostolorum 9, 7)
et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum recipiat”. (Actus Apostolorum 9, 12)
Respondit autem Ananias: “Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem; (Actus Apostolorum 9, 13)