Löydetty 12723 Tulokset: Ut
ubi locutus est Dominus ad Moysen et Aaron in monte Hor, qui est in finibus terrae Edom: (Liber Numeri 20, 23)
Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus, et ascenderunt in montem Hor coram omni congregatione. (Liber Numeri 20, 27)
Omnis autem congregatio videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus tota domus Israel. (Liber Numeri 20, 29)
Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris. (Liber Numeri 21, 4)
Locutusque contra Deum et Moysen ait: “Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo”. (Liber Numeri 21, 5)
Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: “Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes”. Oravitque Moyses pro populo. (Liber Numeri 21, 7)
Et locutus est Dominus ad eum: “Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet”. (Liber Numeri 21, 8)
Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: “Congrega populum, et dabo ei aquam”. (Liber Numeri 21, 16)
Tunc cecinit Israel carmen istud: “Ascendat puteus. Concinite ei. (Liber Numeri 21, 17)
Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces populi in sceptris et in baculis suis”. De solitudine in Matthana; (Liber Numeri 21, 18)
Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens: (Liber Numeri 21, 21)
“Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos”. (Liber Numeri 21, 22)