Mosaico decorativo

Trouvé 12723 Résultats pour: Ut

  • ubi locutus est Dominus ad Moysen et Aaron in monte Hor, qui est in finibus terrae Edom: (Liber Numeri 20, 23)

  • Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus, et ascenderunt in montem Hor coram omni congregatione. (Liber Numeri 20, 27)

  • Omnis autem congregatio videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus tota domus Israel. (Liber Numeri 20, 29)

  • Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris. (Liber Numeri 21, 4)

  • Locutusque contra Deum et Moysen ait: “Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo”. (Liber Numeri 21, 5)

  • Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: “Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes”. Oravitque Moyses pro populo. (Liber Numeri 21, 7)

  • Et locutus est Dominus ad eum: “Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet”. (Liber Numeri 21, 8)

  • Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: “Congrega populum, et dabo ei aquam”. (Liber Numeri 21, 16)

  • Tunc cecinit Israel carmen istud: “Ascendat puteus. Concinite ei. (Liber Numeri 21, 17)

  • Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces populi in sceptris et in baculis suis”. De solitudine in Matthana; (Liber Numeri 21, 18)

  • Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens: (Liber Numeri 21, 21)

  • “Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos”. (Liber Numeri 21, 22)


"O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria." São Padre Pio de Pietrelcina