Mosaico decorativo

Löydetty 384 Tulokset: Tunc

  • Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: “Pax vobis multiplicetur! (Prophetia Danielis 6, 26)

  • Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionem capitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quae locutus est. (Prophetia Danielis 7, 1)

  • Aspiciebam tunc propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur; et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et tradita esset ad comburendum igni; (Prophetia Danielis 7, 11)

  • Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. (Prophetia Danielis 13, 14)

  • Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur et consumebant, quae erant super mensam. (Prophetia Danielis 14, 21)

  • Porro in lacu erant septem leones, et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. (Prophetia Danielis 14, 32)

  • et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: “Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. (Prophetia Osee 2, 9)

  • Tunc fugiebant duae, tres civitates ad unam civitatem, ut biberent aquam, et non satiabantur; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 8)

  • Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut pessima fecerunt opera sua. (Prophetia Michaeae 3, 4)

  • Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit et constituet fortitudinem suam deum suum”. (Prophetia Habacuc 1, 11)

  • Quia tunc reddam populis labium purum, ut invocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno. (Prophetia Sophoniae 3, 9)

  • In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo. (Prophetia Sophoniae 3, 11)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina