Löydetty 384 Tulokset: Tunc
Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. (Actus Apostolorum 21, 26)
Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset. (Actus Apostolorum 21, 33)
Tunc Paulus ad eum dixit: “Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti?”. (Actus Apostolorum 23, 3)
Tunc Festus cum consilio locutus respondit: “Caesarem appellasti; ad Caesarem ibis”. (Actus Apostolorum 25, 12)
Agrippa vero ad Paulum ait: “Permittitur tibi loqui pro temetipso”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere: (Actus Apostolorum 26, 1)
Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit: “Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam. (Actus Apostolorum 27, 21)
Tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere. (Actus Apostolorum 27, 32)
Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita in sula vocatur. (Actus Apostolorum 28, 1)
Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors! (Epistula ad Romanos 6, 21)
Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. (Epistula I ad Corinthios 4, 5)
Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 12)
Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 28)