Löydetty 2521 Tulokset: Tribus Ex Israel
Vocavitque rex Ioiadam principem et dixit ei: “Quare non tibi fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum testimonii? (Liber II Paralipomenon 24, 6)
Et praedicatum est in Iuda et Ierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super Israel in deserto. (Liber II Paralipomenon 24, 9)
Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum in Israel cum Deo et cum domo eius. (Liber II Paralipomenon 24, 16)
Mercede quoque conduxit de Israel centum milia robustorum centum talentis argenti. (Liber II Paralipomenon 25, 6)
Venit autem homo Dei ad illum et ait: “O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non est enim Dominus cum Israel, cunctis filiis Ephraim. (Liber II Paralipomenon 25, 7)
Dixitque Amasias ad hominem Dei: “Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel?”. Et respondit ei homo Dei: “Habet Dominus, unde tibi dare possit multo his plura”. (Liber II Paralipomenon 25, 9)
At ille exercitus, quem remiserat Amasias, ne secum iret ad proelium, diffusus est in civitatibus Iudae a Samaria usque Bethoron et, interfectis tribus milibus, diripuit praedam magnam. (Liber II Paralipomenon 25, 13)
Igitur Amasias rex Iudae, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “Veni, videamus nos mutuo!”. (Liber II Paralipomenon 25, 17)
Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames Iudae. (Liber II Paralipomenon 25, 21)
Corruitque Iuda coram Israel et fugit in tabernacula sua. (Liber II Paralipomenon 25, 22)
Porro Amasiam regem Iudae filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Ierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. (Liber II Paralipomenon 25, 23)
Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis. (Liber II Paralipomenon 25, 25)