Mosaico decorativo

Znaleziono 2521 Wyniki dla: Tribus Ex Israel

  • Vocavitque rex Ioiadam principem et dixit ei: “Quare non tibi fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum testimonii? (Liber II Paralipomenon 24, 6)

  • Et praedicatum est in Iuda et Ierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super Israel in deserto. (Liber II Paralipomenon 24, 9)

  • Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum in Israel cum Deo et cum domo eius. (Liber II Paralipomenon 24, 16)

  • Mercede quoque conduxit de Israel centum milia robustorum centum talentis argenti. (Liber II Paralipomenon 25, 6)

  • Venit autem homo Dei ad illum et ait: “O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non est enim Dominus cum Israel, cunctis filiis Ephraim. (Liber II Paralipomenon 25, 7)

  • Dixitque Amasias ad hominem Dei: “Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel?”. Et respondit ei homo Dei: “Habet Dominus, unde tibi dare possit multo his plura”. (Liber II Paralipomenon 25, 9)

  • At ille exercitus, quem remiserat Amasias, ne secum iret ad proelium, diffusus est in civitatibus Iudae a Samaria usque Bethoron et, interfectis tribus milibus, diripuit praedam magnam. (Liber II Paralipomenon 25, 13)

  • Igitur Amasias rex Iudae, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “Veni, videamus nos mutuo!”. (Liber II Paralipomenon 25, 17)

  • Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames Iudae. (Liber II Paralipomenon 25, 21)

  • Corruitque Iuda coram Israel et fugit in tabernacula sua. (Liber II Paralipomenon 25, 22)

  • Porro Amasiam regem Iudae filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Ierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. (Liber II Paralipomenon 25, 23)

  • Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis. (Liber II Paralipomenon 25, 25)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina