Löydetty 1232 Tulokset: Tibi
Venient tibi duo haec subito in die una, orbitas et viduitas; repente venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum, propter abundantiam incantationum tuarum. (Liber Isaiae 47, 9)
Defecisti in multitudine consiliorum tuorum; stent et salvent te, qui metiuntur caelum, qui contemplantur sidera et annuntiant singulis noviluniis ventura tibi. (Liber Isaiae 47, 13)
Sic fiunt tibi incantatores tui, in quibuscumque laborasti ab adulescentia tua; unusquisque in via sua errat, non est qui salvet te. (Liber Isaiae 47, 15)
Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista”. (Liber Isaiae 48, 5)
Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis. (Liber Isaiae 48, 6)
Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. “Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa”. (Liber Isaiae 49, 18)
Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas et contritio et fames et gladius; quis consolabitur te? (Liber Isaiae 51, 19)
Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt et dixerunt tibi: “Incurvare, ut transeamus”; et ponebas ut terram dorsum tuum et quasi viam transeuntibus”. (Liber Isaiae 51, 23)
Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram; sic iuravi, ut non irascar tibi et non increpem te. (Liber Isaiae 54, 9)
in iustitia fundaberis. Procul eris ab oppressione, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi. (Liber Isaiae 54, 14)
Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit. Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis: haec est hereditas servorum Domini et iustitia eorum ex me, dicit Dominus. (Liber Isaiae 54, 17)
Ego annuntiabo iustitiam tuam et opera tua, quae non proderunt tibi. (Liber Isaiae 57, 12)