Mosaico decorativo

Talált 1232 Eredmények: Tibi

  • Venient tibi duo haec subito in die una, orbitas et viduitas; repente venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum, propter abundantiam incantationum tuarum. (Liber Isaiae 47, 9)

  • Defecisti in multitudine consiliorum tuorum; stent et salvent te, qui metiuntur caelum, qui contemplantur sidera et annuntiant singulis noviluniis ventura tibi. (Liber Isaiae 47, 13)

  • Sic fiunt tibi incantatores tui, in quibuscumque laborasti ab adulescentia tua; unusquisque in via sua errat, non est qui salvet te. (Liber Isaiae 47, 15)

  • Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista”. (Liber Isaiae 48, 5)

  • Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis. (Liber Isaiae 48, 6)

  • Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. “Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa”. (Liber Isaiae 49, 18)

  • Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas et contritio et fames et gladius; quis consolabitur te? (Liber Isaiae 51, 19)

  • Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt et dixerunt tibi: “Incurvare, ut transeamus”; et ponebas ut terram dorsum tuum et quasi viam transeuntibus”. (Liber Isaiae 51, 23)

  • Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram; sic iuravi, ut non irascar tibi et non increpem te. (Liber Isaiae 54, 9)

  • in iustitia fundaberis. Procul eris ab oppressione, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi. (Liber Isaiae 54, 14)

  • Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit. Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis: haec est hereditas servorum Domini et iustitia eorum ex me, dicit Dominus. (Liber Isaiae 54, 17)

  • Ego annuntiabo iustitiam tuam et opera tua, quae non proderunt tibi. (Liber Isaiae 57, 12)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina