Löydetty 1879 Tulokset: Spe
LAMED. Declinare iudicium viri in conspectu vultus Altissimi. (Lamentationes 3, 35)
ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum, mutatum est obryzum optimum! Dispersi sunt lapides sancti in capite omnium platearum. (Lamentationes 4, 1)
ZAIN. Candidiores nazaraei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores in corpore coralliis, sapphirus aspectus eorum. (Lamentationes 4, 7)
PHE. Facies Domini dispersit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non respexerunt neque senum miserti sunt. (Lamentationes 4, 16)
AIN. Adhuc deficiunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum? In specula nostra respeximus ad gentem, quae salvare non potest. (Lamentationes 4, 17)
Principes manu eorum suspensi sunt; facies senum honorem non habuerunt. (Lamentationes 5, 12)
Et flebant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini. (Liber Baruch 1, 5)
et dabit Dominus virtutem nobis et illuminabit oculos nostros, et vivemus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis et sub umbra Balthasar filii eius et serviemus eis multis diebus et inveniemus gratiam in conspectu eorum. (Liber Baruch 1, 12)
Et dedit illos subditos omnibus regnis, quae in circuitu nostro sunt, in opprobrium et in desolationem in omnibus populis, qui in circuitu nostro sunt, quo dispersit illos Dominus, (Liber Baruch 2, 4)
Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci in gentibus, quo dispersisti nos. (Liber Baruch 2, 13)
dicens: “Si non audieritis vocem meam, profecto turba haec magna et multa convertetur in parvam inter gentes, quo eos dispergam; (Liber Baruch 2, 29)
Audi, Domine, et miserere, quia peccavimus in conspectu tuo; (Liber Baruch 3, 2)