Löydetty 1879 Tulokset: Spe
quoniam non est viduatus Israel et Iuda a Deo suo, Domino exercituum; terra autem eorum repleta est delicto in conspectu Sancti Israel. (Liber Ieremiae 51, 5)
“Malleus tu mihi, vas belli: et ego collisi in te gentes et dispersi in te regna (Liber Ieremiae 51, 20)
dices: “Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo”. (Liber Ieremiae 51, 62)
VAU. Et dissipavit quasi hortum saepem suam, demolitus est tabernaculum suum; oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et despexit in indignatione furoris sui regem et sacerdotem. (Lamentationes 2, 6)
IOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion, consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis; abiecerunt in terram capita sua virgines Ierusalem. (Lamentationes 2, 10)
PHE. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui; sibilaverunt et fremuerunt dentibus et dixerunt: “Devoravimus; en ista est dies, quam exspectabamus: invenimus, vidimus”. (Lamentationes 2, 16)
COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)
VAU. Et dixi: “Periit splendor meus et spes mea a Domino”. (Lamentationes 3, 18)
ZAIN. Haec recolam in corde meo, ideo sperabo. (Lamentationes 3, 21)
HETH. “Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum”. (Lamentationes 3, 24)
TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. (Lamentationes 3, 25)
IOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. (Lamentationes 3, 29)