Mosaico decorativo

Löydetty 2771 Tulokset: Sit

  • Profectique castrametati sunt filii Israel in campestri bus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est. (Liber Numeri 22, 1)

  • Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: “Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me. (Liber Numeri 22, 5)

  • Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris”. (Liber Numeri 22, 6)

  • Respondit: “Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me (Liber Numeri 22, 10)

  • Rursum ille multo plures et nobiliores, quam ante miserat, misit. (Liber Numeri 22, 15)

  • Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon; (Liber Numeri 22, 36)

  • Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant. (Liber Numeri 22, 40)

  • Et quis dinumerare possit pulverem Iacob et quis numeravit arenam Israel? Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia”. (Liber Numeri 23, 10)

  • Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Iacob et Israeli quid operatus sit Deus. (Liber Numeri 23, 23)

  • Fluet aqua de situlis eius, et semen illius erit in aquis multis. Extolletur super Agag rex eius, et elevabitur regnum illius. (Liber Numeri 24, 7)

  • Revertere nunc ad locum tuum! Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito”. (Liber Numeri 24, 11)

  • Vidit quoque Cinaeum et, assumpta parabola sua, ait: “Robustum quidem est habitaculum tuum, et in petra positus nidus tuus. (Liber Numeri 24, 21)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina