Gefunden 2771 Ergebnisse für: Sit
Profectique castrametati sunt filii Israel in campestri bus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est. (Liber Numeri 22, 1)
Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: “Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me. (Liber Numeri 22, 5)
Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris”. (Liber Numeri 22, 6)
Respondit: “Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me (Liber Numeri 22, 10)
Rursum ille multo plures et nobiliores, quam ante miserat, misit. (Liber Numeri 22, 15)
Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon; (Liber Numeri 22, 36)
Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant. (Liber Numeri 22, 40)
Et quis dinumerare possit pulverem Iacob et quis numeravit arenam Israel? Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia”. (Liber Numeri 23, 10)
Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Iacob et Israeli quid operatus sit Deus. (Liber Numeri 23, 23)
Fluet aqua de situlis eius, et semen illius erit in aquis multis. Extolletur super Agag rex eius, et elevabitur regnum illius. (Liber Numeri 24, 7)
Revertere nunc ad locum tuum! Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito”. (Liber Numeri 24, 11)
Vidit quoque Cinaeum et, assumpta parabola sua, ait: “Robustum quidem est habitaculum tuum, et in petra positus nidus tuus. (Liber Numeri 24, 21)