Mosaico decorativo

Löydetty 2771 Tulokset: Sit

  • Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! “Stultus — clamet — est propheta; insanus vir spiritalis”. Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae. (Prophetia Osee 9, 7)

  • Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum. (Prophetia Osee 9, 9)

  • Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei. (Prophetia Osee 12, 3)

  • Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non revocabo: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem, (Prophetia Amos 1, 11)

  • “Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. (Prophetia Amos 3, 2)

  • In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram; (Prophetia Amos 3, 14)

  • Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel. (Prophetia Amos 5, 6)

  • Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis. (Prophetia Amos 5, 14)

  • Transite in Chalanne et videte; et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum. Numquid meliores regnis istis vos, aut latior terminus eorum termino vestro est? (Prophetia Amos 6, 2)

  • Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius. (Prophetia Amos 7, 10)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini”. (Prophetia Amos 8, 11)

  • In die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti. (Prophetia Amos 8, 13)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina