Löydetty 2771 Tulokset: Sit
Et post regnum eorum, cum creverint iniquitate, consurget rex impudens facie et intellegens propositiones; (Prophetia Danielis 8, 23)
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad dissipationem, nec habui quidquam virium. (Prophetia Danielis 10, 8)
Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: “Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me remansit virium. (Prophetia Danielis 10, 16)
Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in me remansit virium, et halitus meus non remansit in me”. (Prophetia Danielis 10, 17)
Et a tempore, cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio vastatoris, dies mille ducenti nonaginta. (Prophetia Danielis 12, 11)
Et dixerunt presbyteri: “Cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas; (Prophetia Danielis 13, 36)
Et amoto eo, iussit adduci alium et dixit ei: “Semen Chanaan et non Iudae, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. (Prophetia Danielis 13, 56)
Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. (Prophetia Danielis 14, 1)
Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et dixit: “Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec”. (Prophetia Danielis 14, 19)
Et dixit rex Danieli: “Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum”. (Prophetia Danielis 14, 24)
Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. (Prophetia Danielis 14, 30)
Et clamavit Abacuc dicens: “Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus”. (Prophetia Danielis 14, 37)