Löydetty 1116 Tulokset: Separatio Abram et Lot terram Canaan

  • Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum. (Evangelium secundum Lucam 5, 11)

  • Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna”. (Evangelium secundum Lucam 6, 49)

  • Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum”. Haec dicens clamabat: “Qui habet aures audiendi, audiat”. (Evangelium secundum Lucam 8, 8)

  • Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)

  • Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis. (Evangelium secundum Lucam 8, 27)

  • Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! (Evangelium secundum Lucam 12, 49)

  • Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. (Evangelium secundum Lucam 12, 51)

  • Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”. (Evangelium secundum Lucam 13, 7)

  • Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat”. (Evangelium secundum Lucam 14, 35)

  • Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere. (Evangelium secundum Lucam 16, 17)

  • et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae”. (Evangelium secundum Lucam 19, 44)

  • Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, (Evangelium secundum Lucam 21, 23)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina