Löydetty 1116 Tulokset: Separatio Abram et Lot terram Canaan
Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 29)
Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 34)
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 5)
Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)
Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 34)
Et praecepit turbae, ut discumberet super terram; (Evangelium secundum Matthaeum 15, 35)
Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 19)
Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 18)
Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 19)
Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 9)
ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)
A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 45)