Löydetty 2345 Tulokset: Sed
quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda, usquequo proiceret eos a facie sua. Et recessit Sedecias a rege Babylonis. (Liber Ieremiae 52, 3)
Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu. (Liber Ieremiae 52, 4)
Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae. (Liber Ieremiae 52, 5)
Persecutus est autem Chaldaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho, et omnis comitatus eius diffugit ab eo. (Liber Ieremiae 52, 8)
Et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius, sed et omnes principes Iudae occidit in Rebla; (Liber Ieremiae 52, 10)
et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius. (Liber Ieremiae 52, 11)
ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. (Lamentationes 1, 1)
IOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion, consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis; abiecerunt in terram capita sua virgines Ierusalem. (Lamentationes 2, 10)
NUN. Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam, ut converterent sortem tuam; viderunt autem tibi oracula mendacii et seductionis. (Lamentationes 2, 14)
GHIMEL. Sed et cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam. (Lamentationes 3, 8)
IOD. Sedebit solitarius et tacebit, cum istud imponitur ei. (Lamentationes 3, 28)
GHIMEL. Sed et thoes nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos; filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto. (Lamentationes 4, 3)