Löydetty 2345 Tulokset: Sed
Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi”. (Liber Ieremiae 46, 28)
Descende de gloria et sede in siti, habitatrix filia Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. (Liber Ieremiae 48, 18)
In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora Moab et verticem filiorum tumultus. (Liber Ieremiae 48, 45)
Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: “Numquid filii non sunt Israel, aut heres non est ei? Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad, et populus eius in urbibus eius habitavit? (Liber Ieremiae 49, 1)
Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. (Liber Ieremiae 49, 12)
Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus; iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes. (Liber Ieremiae 49, 30)
Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principio regni Sedeciae regis Iudae, dicens: (Liber Ieremiae 49, 34)
Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus; de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui. (Liber Ieremiae 50, 6)
Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem; omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit et sibilabit super universis plagis eius. (Liber Ieremiae 50, 13)
Et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta, sed perditus in aeternum eris”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 26)
Verbum, quod praecepit Ieremias propheta Saraiae filio Neriae filii Maasiae, cum pergeret cum Sedecia rege Iudae in Babylonem in anno quarto regni eius; Saraias autem erat princeps, qui mansionibus praeerat. (Liber Ieremiae 51, 59)
Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber Ieremiae 52, 1)