Löydetty 1461 Tulokset: Rex
Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est; cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque, ut ponerent ei panem, et comedit. (Liber II Samuelis 12, 20)
Dixerunt autem ei servi sui: “Quid est quod fecisti? Propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et flebas; mortuo autem puero, surrexisti et comedisti panem”. (Liber II Samuelis 12, 21)
Accubuit itaque Amnon et simulavit languorem. Cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: “Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius”. (Liber II Samuelis 13, 6)
Cum autem audisset rex David omnia haec, iratus est valde; et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei. (Liber II Samuelis 13, 21)
Venitque ad regem et ait ad eum: “Ecce tondentur oves servi tui; veniat, oro, rex cum servis suis ad servum tuum”. (Liber II Samuelis 13, 24)
Dixitque rex ad Absalom: “Noli, fili mi, noli rogare, ut veniamus omnes et gravemus te”. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. (Liber II Samuelis 13, 25)
Et ait Absalom: “Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus”. Dixitque ad eum rex: “Cur vadet tecum?”. (Liber II Samuelis 13, 26)
Surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et prostravit se super terram; et omnes servi ipsius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua. (Liber II Samuelis 13, 31)
Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: “Omnes filii regis occisi sunt”, quoniam Amnon solus mortuus est”. (Liber II Samuelis 13, 33)
Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis. (Liber II Samuelis 13, 36)
Itaque, cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit: “Serva me, rex”. (Liber II Samuelis 14, 4)
Et ait ad eam rex: “Quid causae habes?”. Quae respondit: “Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est vir meus. (Liber II Samuelis 14, 5)