Mosaico decorativo

Found 1461 Results for: Rex

  • Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est; cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque, ut ponerent ei panem, et comedit. (Liber II Samuelis 12, 20)

  • Dixerunt autem ei servi sui: “Quid est quod fecisti? Propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et flebas; mortuo autem puero, surrexisti et comedisti panem”. (Liber II Samuelis 12, 21)

  • Accubuit itaque Amnon et simulavit languorem. Cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: “Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius”. (Liber II Samuelis 13, 6)

  • Cum autem audisset rex David omnia haec, iratus est valde; et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei. (Liber II Samuelis 13, 21)

  • Venitque ad regem et ait ad eum: “Ecce tondentur oves servi tui; veniat, oro, rex cum servis suis ad servum tuum”. (Liber II Samuelis 13, 24)

  • Dixitque rex ad Absalom: “Noli, fili mi, noli rogare, ut veniamus omnes et gravemus te”. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. (Liber II Samuelis 13, 25)

  • Et ait Absalom: “Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus”. Dixitque ad eum rex: “Cur vadet tecum?”. (Liber II Samuelis 13, 26)

  • Surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et prostravit se super terram; et omnes servi ipsius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua. (Liber II Samuelis 13, 31)

  • Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: “Omnes filii regis occisi sunt”, quoniam Amnon solus mortuus est”. (Liber II Samuelis 13, 33)

  • Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis. (Liber II Samuelis 13, 36)

  • Itaque, cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit: “Serva me, rex”. (Liber II Samuelis 14, 4)

  • Et ait ad eam rex: “Quid causae habes?”. Quae respondit: “Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est vir meus. (Liber II Samuelis 14, 5)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina