Löydetty 20258 Tulokset: Re
sumptis partibus, quas ab eo acceperant; maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. (Liber Genesis 43, 34)
Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. (Liber Genesis 44, 1)
Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris”. Factumque est ita. (Liber Genesis 44, 2)
Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: “Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum? (Liber Genesis 44, 4)
Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!"”. (Liber Genesis 44, 5)
Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est. (Liber Genesis 44, 6)
Qui responderunt: “Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus. (Liber Genesis 44, 7)
Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? (Liber Genesis 44, 8)
Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin. (Liber Genesis 44, 12)
At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. (Liber Genesis 44, 13)
Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. (Liber Genesis 44, 14)
Quibus ille ait: “Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?”. (Liber Genesis 44, 15)