Mosaico decorativo

pronađen 20258 Rezultati za: Re

  • sumptis partibus, quas ab eo acceperant; maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. (Liber Genesis 43, 34)

  • Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. (Liber Genesis 44, 1)

  • Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris”. Factumque est ita. (Liber Genesis 44, 2)

  • Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: “Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum? (Liber Genesis 44, 4)

  • Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!"”. (Liber Genesis 44, 5)

  • Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est. (Liber Genesis 44, 6)

  • Qui responderunt: “Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus. (Liber Genesis 44, 7)

  • Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? (Liber Genesis 44, 8)

  • Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin. (Liber Genesis 44, 12)

  • At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. (Liber Genesis 44, 13)

  • Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph ­ necdum enim de loco abierat ­ omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. (Liber Genesis 44, 14)

  • Quibus ille ait: “Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?”. (Liber Genesis 44, 15)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina