Löydetty 20258 Tulokset: Re
Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan; et narraverunt ei omnia, quae accidissent sibi, dicentes: (Liber Genesis 42, 29)
“Locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores esse provinciae”. (Liber Genesis 42, 30)
Cui respondimus: “Sinceri sumus, nec ullas molimur insidias; (Liber Genesis 42, 31)
duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 32)
Et dixit nobis vir, dominus terrae: "Sic probabo quod sinceri sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite; (Liber Genesis 42, 33)
fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac deinceps peragrandi terram habeatis licentiam"”. (Liber Genesis 42, 34)
His dictis, cum frumenta effunderent, singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias; exterritisque simul omnibus, (Liber Genesis 42, 35)
dixit pater Iacob: “Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis. In me haec omnia mala reciderunt”. (Liber Genesis 42, 36)
Cui respondit Ruben: “Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam”. (Liber Genesis 42, 37)
At ille: “Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus est, et ipse solus remansit; si quid ei adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos”. (Liber Genesis 42, 38)
Interim fames omnem terram vehementer premebat; (Liber Genesis 43, 1)
consumptisque cibis, quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: “Revertimini et emite nobis pauxillum escarum”. (Liber Genesis 43, 2)