Mosaico decorativo

Fondare 20258 Risultati per: Re

  • Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan; et narraverunt ei omnia, quae accidissent sibi, dicentes: (Liber Genesis 42, 29)

  • “Locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores esse provinciae”. (Liber Genesis 42, 30)

  • Cui respondimus: “Sinceri sumus, nec ullas molimur insidias; (Liber Genesis 42, 31)

  • duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 32)

  • Et dixit nobis vir, dominus terrae: "Sic probabo quod sinceri sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite; (Liber Genesis 42, 33)

  • fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac deinceps peragrandi terram habeatis licentiam"”. (Liber Genesis 42, 34)

  • His dictis, cum frumenta effunderent, singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias; exterritisque simul omnibus, (Liber Genesis 42, 35)

  • dixit pater Iacob: “Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis. In me haec omnia mala reciderunt”. (Liber Genesis 42, 36)

  • Cui respondit Ruben: “Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam”. (Liber Genesis 42, 37)

  • At ille: “Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus est, et ipse solus remansit; si quid ei adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos”. (Liber Genesis 42, 38)

  • Interim fames omnem terram vehementer premebat; (Liber Genesis 43, 1)

  • consumptisque cibis, quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: “Revertimini et emite nobis pauxillum escarum”. (Liber Genesis 43, 2)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina