Mosaico decorativo

Löydetty 20258 Tulokset: Re

  • Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum. (Liber Genesis 25, 8)

  • Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre, (Liber Genesis 25, 9)

  • Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit. (Liber Genesis 25, 18)

  • qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei. (Liber Genesis 25, 20)

  • Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae. (Liber Genesis 25, 21)

  • Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: “Si sic est, cur mihi?”. Perrexitque, ut consuleret Dominum. (Liber Genesis 25, 22)

  • Qui respondens ait: “Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur; populusque populum superabit, et maior serviet minori”. (Liber Genesis 25, 23)

  • Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob. (Liber Genesis 25, 25)

  • Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis. (Liber Genesis 25, 27)

  • Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob. (Liber Genesis 25, 28)

  • Ille respondit: “En morior; quid mihi proderunt primogenita?”. (Liber Genesis 25, 32)

  • Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset. (Liber Genesis 25, 34)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina