Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum. (Liber Genesis 25, 8)
Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre, (Liber Genesis 25, 9)
Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit. (Liber Genesis 25, 18)
qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei. (Liber Genesis 25, 20)
Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae. (Liber Genesis 25, 21)
Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: “Si sic est, cur mihi?”. Perrexitque, ut consuleret Dominum. (Liber Genesis 25, 22)
Qui respondens ait: “Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur; populusque populum superabit, et maior serviet minori”. (Liber Genesis 25, 23)
Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob. (Liber Genesis 25, 25)
Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis. (Liber Genesis 25, 27)
Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob. (Liber Genesis 25, 28)
Ille respondit: “En morior; quid mihi proderunt primogenita?”. (Liber Genesis 25, 32)
Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset. (Liber Genesis 25, 34)