Mosaico decorativo

Löydetty 20258 Tulokset: Re

  • Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Chri sti passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: (Epistula I Petri 5, 1)

  • Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, (Epistula I Petri 5, 2)

  • neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis. (Epistula I Petri 5, 3)

  • Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)

  • Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore, (Epistula I Petri 5, 6)

  • Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. (Epistula I Petri 5, 8)

  • Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. (Epistula I Petri 5, 9)

  • Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state. (Epistula I Petri 5, 12)

  • per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem; (Epistula II Petri 1, 4)

  • et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, (Epistula II Petri 1, 5)

  • in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. (Epistula II Petri 1, 7)

  • Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando; (Epistula II Petri 1, 10)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina