Fondare 20258 Risultati per: Re
Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Chri sti passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: (Epistula I Petri 5, 1)
Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, (Epistula I Petri 5, 2)
neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis. (Epistula I Petri 5, 3)
Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)
Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore, (Epistula I Petri 5, 6)
Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. (Epistula I Petri 5, 8)
Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. (Epistula I Petri 5, 9)
Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state. (Epistula I Petri 5, 12)
per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem; (Epistula II Petri 1, 4)
et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, (Epistula II Petri 1, 5)
in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. (Epistula II Petri 1, 7)
Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando; (Epistula II Petri 1, 10)