Löydetty 20258 Tulokset: Re
Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. (Epistula ad Hebraeos 7, 7)
Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? (Epistula ad Hebraeos 7, 11)
Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem, (Epistula ad Hebraeos 7, 18)
Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt, (Epistula ad Hebraeos 7, 20)
hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum”, (Epistula ad Hebraeos 7, 21)
Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere; (Epistula ad Hebraeos 7, 23)
hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium; (Epistula ad Hebraeos 7, 24)
unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis. (Epistula ad Hebraeos 7, 25)
Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus; (Epistula ad Hebraeos 7, 26)
qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo. (Epistula ad Hebraeos 7, 27)
Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret. (Epistula ad Hebraeos 8, 3)
qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte”. (Epistula ad Hebraeos 8, 5)