Mosaico decorativo

Löydetty 20258 Tulokset: Re

  • Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem, (Epistula ad Hebraeos 6, 11)

  • ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones. (Epistula ad Hebraeos 6, 12)

  • Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum (Epistula ad Hebraeos 6, 13)

  • et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem. (Epistula ad Hebraeos 6, 15)

  • Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum; (Epistula ad Hebraeos 6, 16)

  • in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando, (Epistula ad Hebraeos 6, 17)

  • ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem; (Epistula ad Hebraeos 6, 18)

  • Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei, (Epistula ad Hebraeos 7, 1)

  • cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis, (Epistula ad Hebraeos 7, 2)

  • sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. (Epistula ad Hebraeos 7, 3)

  • Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae; (Epistula ad Hebraeos 7, 5)

  • hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit. (Epistula ad Hebraeos 7, 6)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina