Löydetty 5490 Tulokset: Rat
Tu autem, Domine, ne prohibeas miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper suscipiant me, (Liber Psalmorum 40, 12)
Ego autem egenus et pauper sum; Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus et liberator meus tu es; Deus meus, ne tardaveris. (Liber Psalmorum 40, 18)
Dominus opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versabis in infirmitate eius. (Liber Psalmorum 41, 4)
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. (Liber Psalmorum 42, 2)
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae. (Liber Psalmorum 42, 9)
Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis. (Liber Psalmorum 44, 2)
Speciosus forma es prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. (Liber Psalmorum 45, 3)
Memor ero nominis tui in omni generatione et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 45, 18)
Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt, conturbati sunt, diffugerunt; (Liber Psalmorum 48, 6)
Circumdate Sion et complectimini eam, numerate turres eius. (Liber Psalmorum 48, 13)
Et homo, cum sit in honore, non permanebit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis. (Liber Psalmorum 49, 13)
Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis. (Liber Psalmorum 49, 21)