Löydetty 5490 Tulokset: Rat
Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob. (Liber Psalmorum 24, 6)
ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt. (Liber Psalmorum 25, 6)
Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino. (Liber Psalmorum 27, 6)
afferte Domino gloriam nominis eius, adorate Dominum in splendore sancto. (Liber Psalmorum 29, 2)
quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia. (Liber Psalmorum 30, 6)
Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu; in eo dum convenirent simul adversum me, auferre animam meam consiliati sunt. (Liber Psalmorum 31, 14)
Ego autem dixi in trepidatione mea: “Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum”. Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 31, 23)
Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes, qui speratis in Domino. (Liber Psalmorum 31, 25)
Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione, (Liber Psalmorum 33, 3)
Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem. (Liber Psalmorum 33, 11)
TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir, qui sperat in eo. (Liber Psalmorum 34, 9)
Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae. (Liber Psalmorum 35, 7)