Mosaico decorativo

Löydetty 12053 Tulokset: Qui

  • Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat; (Epistula ad Hebraeos 11, 11)

  • Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram; (Epistula ad Hebraeos 11, 13)

  • qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. (Epistula ad Hebraeos 11, 14)

  • Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi; (Epistula ad Hebraeos 11, 15)

  • Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones, (Epistula ad Hebraeos 11, 17)

  • arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit. (Epistula ad Hebraeos 11, 19)

  • Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit. (Epistula ad Hebraeos 11, 27)

  • Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea. (Epistula ad Hebraeos 11, 28)

  • Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace. (Epistula ad Hebraeos 11, 31)

  • Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis, (Epistula ad Hebraeos 11, 32)

  • qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, (Epistula ad Hebraeos 11, 33)

  • quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae. (Epistula ad Hebraeos 11, 38)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina