Löydetty 12053 Tulokset: Qui
in quo enim passus est ipse tentatus, po tens est eis, qui tentantur, auxiliari. (Epistula ad Hebraeos 2, 18)
qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius. (Epistula ad Hebraeos 3, 2)
Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam. (Epistula ad Hebraeos 3, 3)
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est. (Epistula ad Hebraeos 3, 4)
Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant, (Epistula ad Hebraeos 3, 5)
sicut icut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam”. (Epistula ad Hebraeos 3, 11)
sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “hodie” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati; (Epistula ad Hebraeos 3, 13)
Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen? (Epistula ad Hebraeos 3, 16)
Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto? (Epistula ad Hebraeos 3, 17)
Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt? (Epistula ad Hebraeos 3, 18)
Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem. (Epistula ad Hebraeos 3, 19)
Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in re quiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse; (Epistula ad Hebraeos 4, 1)