Löydetty 12053 Tulokset: Qui
et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis; (Evangelium secundum Ioannem 5, 37)
et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 38)
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 39)
sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 42)
Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis? (Evangelium secundum Ioannem 5, 44)
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 45)
Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. (Evangelium secundum Ioannem 6, 2)
Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “Unde ememus panes, ut manducent hi?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 5)
Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 6)
Respondit ei Philippus: “Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat!”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 7)
“Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 9)
Dixit Iesus: “Facite homines discumbere”. Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. (Evangelium secundum Ioannem 6, 10)