Löydetty 12053 Tulokset: Qui
Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit. (Evangelium secundum Ioannem 4, 51)
Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: “Heri hora septima reliquit eum febris”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 52)
Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “Filius tuus vivit”, et credidit ipse et domus eius tota. (Evangelium secundum Ioannem 4, 53)
Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens. (Evangelium secundum Ioannem 5, 2)
Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. (Evangelium secundum Ioannem 5, 4)
Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “Vis sanus fieri?”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 6)
Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: “Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 10)
Ille autem respondit eis: “Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatum tuum et ambula””. (Evangelium secundum Ioannem 5, 11)
Interrogaverunt eum: “Quis est ille homo, qui dixit tibi: “Tolle et ambula”?”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 12)
Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. (Evangelium secundum Ioannem 5, 13)
Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 14)
Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 15)