Löydetty 12053 Tulokset: Qui
En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”. (Liber Deuteronomii 1, 8)
Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris. (Liber Deuteronomii 1, 15)
Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam. (Liber Deuteronomii 1, 17)
Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas. (Liber Deuteronomii 1, 21)
Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas pergere”. (Liber Deuteronomii 1, 22)
Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt usque ad Nehelescol et, considerata terra, (Liber Deuteronomii 1, 24)
Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus. (Liber Deuteronomii 1, 30)
Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, (Liber Deuteronomii 1, 32)
qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis. (Liber Deuteronomii 1, 33)
“Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris, (Liber Deuteronomii 1, 35)
praeter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”. (Liber Deuteronomii 1, 36)
Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. (Liber Deuteronomii 1, 39)