Mosaico decorativo

Trouvé 12053 Résultats pour: Qui

  • En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”. (Liber Deuteronomii 1, 8)

  • Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris. (Liber Deuteronomii 1, 15)

  • Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam. (Liber Deuteronomii 1, 17)

  • Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas. (Liber Deuteronomii 1, 21)

  • Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas pergere”. (Liber Deuteronomii 1, 22)

  • Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt usque ad Nehelescol et, considerata terra, (Liber Deuteronomii 1, 24)

  • Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus. (Liber Deuteronomii 1, 30)

  • Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, (Liber Deuteronomii 1, 32)

  • qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis. (Liber Deuteronomii 1, 33)

  • “Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris, (Liber Deuteronomii 1, 35)

  • praeter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”. (Liber Deuteronomii 1, 36)

  • Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. (Liber Deuteronomii 1, 39)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina