Löydetty 12053 Tulokset: Qui
stetit angelus Domini in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur. (Liber Numeri 22, 24)
Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub pedibus sedentis; qui iratus vehementius caedebat fuste latera eius. (Liber Numeri 22, 27)
Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: “Quid feci tibi? Cur percutis me ecce iam tertio?”. (Liber Numeri 22, 28)
Respondit Balaam: “Quia illusisti mihi. Utinam haberem gladium, ut te interficerem!”. (Liber Numeri 22, 29)
Dixit asina: “Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi”. At ille ait: “Numquam”. (Liber Numeri 22, 30)
Cui angelus Domini: “Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique contraria. (Liber Numeri 22, 32)
Et videns me asina declinavit ter a me; nisi declinasset, te occidissem et illam vivam reliquissem”. (Liber Numeri 22, 33)
dixitque ad Balaam: “Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo?”. (Liber Numeri 22, 37)
Cui ille respondit: “Ecce adsum; numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo?”. (Liber Numeri 22, 38)
Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant. (Liber Numeri 22, 40)
occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: “Septem, inquit, aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper”. (Liber Numeri 23, 4)
assumptaque parabola sua, dixit: “De Aram adduxit me Balac, rex Moabitarum de montibus orientis: "Veni, inquit, et maledic pro me Iacob; propera et detestare Israel!". (Liber Numeri 23, 7)