Mosaico decorativo

Fondare 12053 Risultati per: Qui

  • stetit angelus Domini in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur. (Liber Numeri 22, 24)

  • Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub pedibus sedentis; qui iratus vehementius caedebat fuste latera eius. (Liber Numeri 22, 27)

  • Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: “Quid feci tibi? Cur percutis me ecce iam tertio?”. (Liber Numeri 22, 28)

  • Respondit Balaam: “Quia illusisti mihi. Utinam haberem gladium, ut te interficerem!”. (Liber Numeri 22, 29)

  • Dixit asina: “Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi”. At ille ait: “Numquam”. (Liber Numeri 22, 30)

  • Cui angelus Domini: “Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique contraria. (Liber Numeri 22, 32)

  • Et videns me asina declinavit ter a me; nisi declinasset, te occidissem et illam vivam reliquissem”. (Liber Numeri 22, 33)

  • dixitque ad Balaam: “Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo?”. (Liber Numeri 22, 37)

  • Cui ille respondit: “Ecce adsum; numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo?”. (Liber Numeri 22, 38)

  • Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant. (Liber Numeri 22, 40)

  • occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: “Septem, inquit, aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper”. (Liber Numeri 23, 4)

  • assumptaque parabola sua, dixit: “De Aram adduxit me Balac, rex Moabitarum de montibus orientis: "Veni, inquit, et maledic pro me Iacob; propera et detestare Israel!". (Liber Numeri 23, 7)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina