Löydetty 12332 Tulokset: Os
Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae. (Epistula ad Hebraeos 12, 11)
et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur. (Epistula ad Hebraeos 12, 13)
Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. (Epistula ad Hebraeos 12, 17)
Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus; (Epistula ad Hebraeos 12, 25)
etenim Deus noster ignis consumens est. (Epistula ad Hebraeos 12, 29)
Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos. (Epistula ad Hebraeos 13, 2)
Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 4)
Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. (Epistula ad Hebraeos 13, 7)
Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. (Epistula ad Hebraeos 13, 15)
Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 16)
Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 17)
Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 19)