Mosaico decorativo

Encontrados 12332 resultados para: Os

  • Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae. (Epistula ad Hebraeos 12, 11)

  • et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur. (Epistula ad Hebraeos 12, 13)

  • Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. (Epistula ad Hebraeos 12, 17)

  • Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus; (Epistula ad Hebraeos 12, 25)

  • etenim Deus noster ignis consumens est. (Epistula ad Hebraeos 12, 29)

  • Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos. (Epistula ad Hebraeos 13, 2)

  • Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 4)

  • Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. (Epistula ad Hebraeos 13, 7)

  • Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. (Epistula ad Hebraeos 13, 15)

  • Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 16)

  • Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 17)

  • Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 19)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina