Löydetty 1390 Tulokset: Negotiatum Regem David:
Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes: (Liber I Maccabaeorum 11, 49)
Et quaesivit Tryphon regnare Asiae et imponere sibi diadema et extendere manum in Antiochum regem. (Liber I Maccabaeorum 12, 39)
Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut faceret remissionem regioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae. (Liber I Maccabaeorum 13, 34)
Et in diebus eius prosperatum est in manibus eius, ut tollerentur gentes de regione ipsorum et, qui in civitate David erant in Ierusalem, qui fecerant sibi arcem, de qua procedebant et contaminabant omnia, quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati; (Liber I Maccabaeorum 14, 36)
Reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa, quae vidit; et iratus est rex ira magna. (Liber I Maccabaeorum 15, 36)
De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus; (Liber II Maccabaeorum 1, 11)
Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis secundum Nehemiam haec eadem, et ut construens bibliothecam congregavit libros de regibus et prophetis et libros David et epistulas regum de donariis. (Liber II Maccabaeorum 2, 13)
Heliodorus autem, hostia Domino oblata et votis magnis promissis ei, qui vivere concessit, et Oniam acceptum habens cum exercitu repedavit ad regem; (Liber II Maccabaeorum 3, 35)
ad regem se contulit, non ut civium accusator, sed quod utile esset in commune et singulariter universae multitudinis prospiciens. (Liber II Maccabaeorum 4, 5)
Sed regressum regem de Ciliciae locis interpellabant, qui erant per civitatem Iudaei, simul et Graecis scelus conquerentibus, de eo quod sine ratione Onias interfectus esset. (Liber II Maccabaeorum 4, 36)
Unde Ptolemaeus, excipiens seorsum in quoddam atrium columnatum quasi refrigerandi gratia regem, deduxit a sententia. (Liber II Maccabaeorum 4, 46)
Cum autem nuntia ad regem pervenissent de his, quae gesta erant, suspicatus est rex a societate defecturam Iudaeam; et ob hoc profectus ex Aegypto efferatus animo, civitatem quidem armis cepit (Liber II Maccabaeorum 5, 11)