Löydetty 1390 Tulokset: Negotiatum Regem David:
Verti me ad contemplandam sapientiam et insipientiam et stultitiam: “Quid faciet, inquam, homo, qui veniet post regem? Id quod antea fecerunt”. (Liber Ecclesiastes 2, 12)
egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius. (Canticum Canticorum 3, 11)
Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium. (Canticum Canticorum 4, 4)
Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum; (Liber Sapientiae 9, 7)
Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est; et penes regem noli velle videri sapiens. (Liber Ecclesiasticus 7, 5)
Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum. (Liber Ecclesiasticus 24, 34)
Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas. (Liber Ecclesiasticus 45, 31)
Post hunc surrexit Nathan propheta in diebus David. (Liber Ecclesiasticus 47, 1)
Et quasi adeps separatus a sacrificio salutari, sic David a filiis Israel. (Liber Ecclesiasticus 47, 2)
Dedit autem reliquum Iacob et David de ipso stirpem. (Liber Ecclesiasticus 47, 25)
et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. (Liber Ecclesiasticus 48, 17)
Nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta, magnus et fidelis in visione sua. (Liber Ecclesiasticus 48, 25)