Löydetty 1390 Tulokset: Negotiatum Regem David:
Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum. (Liber I Samuelis 27, 4)
Dixit autem David ad Achis: “Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?”. (Liber I Samuelis 27, 5)
Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, annus et quattuor menses. (Liber I Samuelis 27, 7)
Et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gerzi et de Amalecitis; hae enim gentes habitabant terram, quae est a Telem in via Sur et usque ad terram Aegypti. (Liber I Samuelis 27, 8)
Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis. (Liber I Samuelis 27, 9)
Dicebat autem ei Achis: “In quem irruistis hodie?”. Respondebatque David: “Contra Nageb Iudae vel contra Nageb Ierameel vel contra Nageb Ceni”. (Liber I Samuelis 27, 10)
Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: “Ne forte loquantur adversum nos: “Haec fecit David””. Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum. (Liber I Samuelis 27, 11)
Credidit ergo Achis David dicens: “Valde odiosum se fecit populo suo Israel; erit igitur mihi servus sempiternus”. (Liber I Samuelis 27, 12)
Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Phili sthim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel. Dixitque Achis ad David: “Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui”. (Liber I Samuelis 28, 1)
Dixitque David ad Achis: “Ideo tu quoque scies, quae facturus est servus tuus”. Et ait Achis ad David: “Ideo custodem capitis mei ponam te cunctis diebus”. (Liber I Samuelis 28, 2)
Fecit enim Dominus, sicut locutus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua et dedit illud proximo tuo David, (Liber I Samuelis 28, 17)
Et principes quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus; David autem et viri eius incedebant in novissimo agmine cum Achis. (Liber I Samuelis 29, 2)