Löydetty 335 Tulokset: Moyses

  • Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce. (Liber Exodus 19, 19)

  • Dixitque Moyses ad Dominum: “Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti dicens: "Pone terminos circa montem et sanctifica illum"”. (Liber Exodus 19, 23)

  • Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis. (Liber Exodus 19, 25)

  • Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis”. (Liber Exodus 20, 20)

  • Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. (Liber Exodus 20, 21)

  • Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo”. (Liber Exodus 24, 2)

  • Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus”. (Liber Exodus 24, 3)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)

  • Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare. (Liber Exodus 24, 6)

  • Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israel. (Liber Exodus 24, 9)

  • Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in montem Dei (Liber Exodus 24, 13)

  • Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem; (Liber Exodus 24, 15)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina